Perde 3
[Textpart 2]
ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
Lysiteles
culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
650
in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto,
ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
Lesbonicvs
Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,
655
ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
Lysiteles
At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere †
660
perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
665