Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
Philto
mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?
Lysiteles
Nihil istorum.
Philto
Quid igitur?
Lysiteles
Per comitatem edepol, pater;
 
praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
Philto
Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, 335
 
qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;
 
nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.
Lysiteles
Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.
Philto
De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
 
nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam. 340
 
non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
 
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
 
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
Lysiteles
Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
Philto
Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. 345
Lysiteles
Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
 
multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris
 
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
← Önceki Perde 2 · 7 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme