Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Pater, adsum, imperá quidvis,
Lysiteles
neque tíbi ero in mora neque látebrose
 
me abs tuó conspectu occúltabo.
Philto
Féceris pár tuis ceteris fáctis, 280
 
patrém tuom si pércoles per pietatem.
 
nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi,
 
neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi
 
nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:
 
malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis; 285
 
turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus
 
sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.
 
haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies
 
noctésque tibi canto út caveas.
 
quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant, 290
 
cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumas
 
haec míhi quom video elíciunt,
 
quia ego ád hoc genus hominum dúravi.
 
quin príus me ad plures pénetravi?
 
nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant. 295
 
hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.
← Önceki Perde 2 · 4 / 23 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme