Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
Callicles
Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
Megaronides
Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
 
faxo haud tantillum dederis verborum mihi. 60
Callicles
Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
Megaronides
Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
Callicles
Habeas ut nanctu's nanctus es : nota mala res optumast.
 
nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
Megaronides
Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. 65
 
sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;
 
nam ego dedita opera huc ad te advenio.
Callicles
Quid venis?
Megaronides
Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
Callicles
Men?
Megaronides
Numquis est hic alius praeter me atque te?
Callicles
Nemost. 70
Megaronides
Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? 70
 
nisi tu me mihimet censes dicturum male.
 
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
 
sin immutare vis ingenium moribus
← Önceki Perde 1 · 3 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme