Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
falson an vero laudent, culpent quem velint, 210
Megaronides
non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.
 
omnes mortales hunc aiebant Calliclem
 
indignum civitate hac esse et vivere,
 
bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.
 
ego de eórum verbis famigeratorum insciens 215
 
prosilui amicum castigatum innoxium.
 
quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,
 
unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat,
 
famigeratori res sit cum damno et malo,
 
hoc ita si fiat, publico fiat bono, 220
 
pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,
 
occlusioremque habeant stultiloquentiam.—
← Önceki Perde 1 · 12 / 12 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme