Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.
Stichvs
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis
 
batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:
 
tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. 695
Sangarinvs
Age dice uter utrubi áccumbamus.
Stichvs
Abi tu sane superior.
 
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:
 
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
Sangarinvs
Quid istuc est provinciai?
Stichvs
Vtrum Fontine an Libero
 
imperium te inhibere mavis? 700
Sangarinvs
Nimio liquido Libero. 700
 
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo
 
tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.
Stichvs
Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
 
cynice hic accipimur quam in lectis.
Sangarinvs
Immo enim nímio hic dulcius.
 
sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? 705
 
vide, quot cyathos bibimus.
Stichvs
Tot quot digiti tibi sunt in manu.
← Önceki Perde 5 · 4 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme