Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
foris cenare?
Pamphilippvs
Vtrum tu censes?
Gelasimvs
Iuben domi cenam coqui
 
atque ad illúm renuntiari?
Pamphilippvs
Solus cenabo domi?
Gelasimvs
Non enim sólus: me vocato. 600
Pamphilippvs
At ille ne suscenseat, 600
 
mea qui causa sumptum fecit.
Gelasimvs
Facile excusari potest.
 
mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.
Epignomvs
Non me quidem
 
faciet auctore, hodie ut illum decipiat.
Gelasimvs
Non tu hinc abis?
 
nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,
 
nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus. 605
 
non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?
Pamphilippvs
Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.
Epignomvs
Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.
Gelasimvs
Iube
 
domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
← Önceki Perde 4 · 7 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme