Perde 4
[Textpart 1]
dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”
Epignomvs
Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit,
555
quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
Antipho
Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
560
Epignomvs
Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
Antipho
Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
fiat ille inquít adulescens. facis benigne inquit senex.
565
habeon rem pactam? inquit. faciam ita inquit ut fieri voles.
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.
post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.—
Pamphilippvs
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
570
Epignomvs
Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.