Perde 4
[Textpart 1]
Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias,
505
Antipho
ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
Pamphilippvs
Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
Antipho
Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
510
te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
515
Pamphilippvs
At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat
in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
Antipho
Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:
520
si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,
itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
Epignomvs
Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.