Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Poste autem advexit parasitos secum.
Gelasimvs
Ei, perii miser.
Pinacivm
Ridiculissumos.
Gelasimvs
Revorram hercle hoc quod converri modo.
Panegyris
Vidistin virum sororis Pamphilum? 390
Pinacivm
Non. 390
Panegyris
Non adest? 390
Pinacivm
Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus
 
praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
Gelasimvs
Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
 
ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
 
Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. 395
Panegyris
I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.
 
bene vale.
Gelasimvs
Vin administrem?
Panegyris
Sat servorum habeo domi.—
Gelasimvs
Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,
 
si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
 
ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; 400
 
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—
← Önceki Perde 2 · 9 / 9 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme