Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;
Gelasimvs
nam mé quidem harum míserebat.
Pinacivm
Ergo aúxilium properé latumst.
Panegyris
Quisnam híc loquitur tam própe nos? 330
Pinacivm
Pinacium. 330
Panegyris
Úbi is est? 330
Pinacivm
Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.
Panegyris
Pinacium.
Pinacivm
Istuc indiderunt nomen maiores mihi.
Panegyris
Quid agis?
Pinacivm
Quid agam rogitas?
Panegyris
Quidni rogitem?
Pinacivm
Quid mecum est tibi?
Panegyris
Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
Pinacivm
Iube me omittere igitur hos, qui retinent. 335
Panegyris
Qui retinent? 335
Pinacivm
Rogas? 335
 
omnia membra lassitudo mihi tenet.
Panegyris
Linguam quidem
 
sat scio tibi non tenere.
← Önceki Perde 2 · 4 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme