Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
Antipho
Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?
 
quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?
Panegyris
Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.
 
hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur. 140
Antipho
Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?
Panegyris
Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
Antipho
Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
Panegyris
Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
Antipho
Curate igitur familiarem rem ut potestis. 145
Panegyris
Optume, 145
 
nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.
 
nunc, soror, abeamus intro.
Soror
Ímmo intervisam domum.
 
si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.—
Panegyris
Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
 
eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito, 150
 
tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,
 
si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
 
nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;
← Önceki Perde 1 · 9 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme