Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?
Panegyris
Nullus praeter nosque teque.
Antipho
Vostrum animum adhiberi volo;
 
nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,
 
discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, 105
 
quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
Soror
Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?
Antipho
Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.
Soror
Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
 
quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. 110
Antipho
At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.
Soror
Edepol pater,
 
scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo.
Antipho
Volo scire ergo, ut aequom censes.
Soror
Vt, per urbem quom ambulent,
 
omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.
Antipho
Dic vicissim nunciam tu. 115
Panegyris
Quid vis tibi dicam, pater? 115
Antipho
Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?
Panegyris
Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.
← Önceki Perde 1 · 7 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme