Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
neque est cur non studeam has nuptias mutarier;
Panegyris
verum postremo in patris potestate est situm:
 
faciendum id nobis quod parentes imperant.
Soror
Scio, atque in cogitando maerore augeor, 55
 
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
Panegyris
Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.
[Textpart 2]
Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom
Antipho
nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust.
 
vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: 60
 
qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus?
 
iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis,
 
quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
 
non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.
 
facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum. 65
 
iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;
 
siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero.
Soror
Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos?
Panegyris
Pati
 
nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.
 
exorando, haud adversando sumendam operam censeo: 70
← Önceki Perde 1 · 4 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme