Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
An id dóles, soror, quia illi suom ófficium
Soror
non cólunt, quom tu tuom fácis?
Panegyris
Ita pol.
Soror
Tace sís, cave sis audíam ego istuc
 
posthác ex te.
Panegyris
Nam quíd iam?
Soror
Quia pól meo animo omnis sápientis
 
suom offícium aequom est colere ét facere. 40
 
quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior,
 
moneo, út tuom memineris ófficium:
 
etsi ílli improbi sint átque aliter
 
nobís faciant quam aequómst, tam pol
 
ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus 45
 
nostrum ófficium meminísse decet.
Panegyris
Placet; táceo.
Soror
At memineris fácito.
Panegyris
Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri,
 
neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;
 
nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. 50
 
et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
← Önceki Perde 1 · 3 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme