Thesauros Literature Comedy Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
haec verba subigunt mé uti mores barbaros
Gelasimvs
discam atque ut faciam praeconis compendium
 
itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. 195
Crocotivm
Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.
 
quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
Gelasimvs
Sed curiosi sunt hic complures mali,
 
alienas res qui curant studio maximo,
 
quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua: 200
 
ei quando quem auctionem facturum sciunt,
 
adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
 
alienum aes cogat an pararit praedium,
 
uxorin sit reddenda dos divortio.
 
eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico 205
 
qui multum miseri sint, laborent, nil moror:
 
dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
 
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
 
ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem
 
damna evenerunt maxuma misero mihi,
 
ita me mancupia miserum adfecerunt male, 210
 
potationes plurumae demortuae,
← Önceki Perde 1 · 12 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme