Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. 1375
Daemones
Gripe, quod tu istum talentum poscis?
Gripvs
Iuratust mihi
 
dare.
Labrax
Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es?
Daemones
Qua pro re argentum promisit hic tibi?
Gripvs
Si vidulum
 
hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare
 
mihi talentum magnum argenti. 1380
Labrax
Cedo quicum habeam iudicem, 1380
 
ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem
 
quinque et viginti annos natus.
Gripvs
Habe cum hóc.
Labrax
Aliost opus.
Daemones
Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero.
 
promisistin huic argentum?
Labrax
Fateor.
Daemones
Quod servo meo
 
promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules 1385
 
te hic fide lenonia uti: non potes.
← Önceki Perde 5 · 8 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme