Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 7]
si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—
Daemones
Illuc est quod nos nequam servis utimur.
 
nam illic cum † servo si quo congressus foret,
 
et ipsum sese et illum furti adstringeret; 1260
 
dum praedam habere se censeret, interim
 
praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
 
nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi
 
iubebo nobis cenam continuo coqui.—
[Textpart 8]
Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, 1265
Plesidippvs
mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
 
repperit patrem Palaestra suom atque matrem?
Trachalio
Repperit.
Plesidippvs
Et popularis est?
Trachalio
Opino.
Plesidippvs
Et mihi nuptura est?
Trachalio
Suspicor.
Plesidippvs
Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit? 1270
Trachalio
Censeo. 1270
← Önceki Perde 4 · 26 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme