Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 6]
Dicito daturum meam illi filiam uxorem.
Trachalio
Licet.
Daemones
Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.
Trachalio
Licet.
Daemones
Sed propera. 1215
Trachalio
Licet. 1215
Daemones
Iam hic fac sit, cena ut curetur. 1215
Trachalio
Licet. 1215
Daemones
Omnian licet?
Trachalio
Licet. sed scin quid est quod te volo?
 
quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.
Daemones
Licet.
Trachalio
Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat.
Daemones
Licet.
Trachalio
Et tua filiá facito oret: facile exorabit.
Daemones
Licet.
Trachalio
Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. 1220
Daemones
Licet. 1220
Trachalio
Atque ut gratum mi beneficium factis experiar.
Daemones
Licet.
← Önceki Perde 4 · 23 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme