Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:
Gripvs
dudum dimidiam petebas partem.
Trachalio
Immo etiam nunc peto.
Gripvs
Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.
Daemones
Non ego te comprimere possum sine malo? 1125
Gripvs
Si istic tacet, 1125
 
ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.
Daemones
Cedo modó mihi vidulum istum, Gripe.
Gripvs
Concedam tibi,
 
ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas.
Daemones
Reddetur.
Gripvs
Tene.
Daemones
Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.
 
estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas? 1130
Palaestra
Is est. 1130
Gripvs
Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico
 
eum esse dixit.
Palaestra
Faciam ego hanc rem ex procliva planam tibi.
 
cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.
 
ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
← Önceki Perde 4 · 17 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme