Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Vnum te obsecro, ut ted huius commiserescat mulieris, 1090
Trachalio
si quidem hic lenonis eiust vidulus, quem suspicor;
 
hic, nisi de opinione, certum nil dico tibi.
Gripvs
Viden? scelestus aucupatur.
Trachalio
Sine me ut occepi loqui.
 
si scelesti illius est hic, cuius dico, vidulus,
 
haec poterunt novisse: ostendere his iube. 1095
Gripvs
Ain? ostendere? 1095
Daemones
Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus.
Gripvs
Immo hercle insignite inique.
Daemones
Quidum?
Gripvs
Quia, si ostendero,
 
continuo hunc novisse dicent scilicet.
Trachalio
Scelerum caput,
 
ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput?
Gripvs
Omnia istaéc ego facile patior, dúm hic hinc a me sentiat. 1100
Trachalio
At qui nunc abs te stat, verum hinc ibi testimonium.
Daemones
Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas.
Trachalio
Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.
 
hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
← Önceki Perde 4 · 15 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme