Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Iniqua haec patior cum pretio tuo. 710
Daemones
At etiam minitatur audax?
Labrax
Ius meum ereptum est mihi,
 
meas mihi ancillas invito me eripis.
Trachalio
Cedo iudicem
 
de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,
 
si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas
 
nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi 715
 
te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
Labrax
Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
 
té ego appello.
Daemones
Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
Labrax
Tecum ago.
Trachalio
At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?
Labrax
Sunt. 720
Trachalio
Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. 720
Labrax
Quid si attigero?
Trachalio
Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
 
faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
Labrax
Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
← Önceki Perde 3 · 8 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme