Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
Quís is est qui nóminat?
Trachalio
Sí respexís, scies.
Palaestra
Ó salutís meae spés. 680
Trachalio
Tace ac bóno animo es. 680
 
mé vide. 680
Palaestra
Sí modo id líceat, vis ne ópprimat, 680
 
quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.
Trachalio
Ah, désine, nímis inepta es.
Palaestra
Desíste dictis núnciam miserám me consolári;
 
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
Ampelisca
Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me.
 
sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem 685
 
mihi mortis, metus membra occupat. edepol hunc acerbum.
Trachalio
Bonum animum habete.
Palaestra
Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur?
Trachalio
Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.
Ampelisca
Quid istaec ara
 
prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus
 
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? 690
Trachalio
Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc
← Önceki Perde 3 · 6 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme