Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres
Daemones
quae sunt? aut quid is iniqui fit?
Trachalio
Si das operam, eloquar.
 
Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus
 
eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas.
Daemones
Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi. 650
Trachalio
Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus,
 
legirupa impudens impurus inverecundissimus,
 
uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?
Daemones
Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
Trachalio
Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. 655
Daemones
At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras,
 
Turbalio, Sparax. ubi estis?
Trachalio
I obsecro intro, subveni
 
illis.
Daemones
Iterum haud imperabo. sequimini hac.
Trachalio
Age nunciam,
 
iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
Daemones
Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— 660
Trachalio
Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.
← Önceki Perde 3 · 4 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme