Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 5]
Tange dum.
Labrax
Tangam hercle vero. 785
Daemones
Agedum ergo, accede huc modo. 785
Labrax
Iube dúm recedere istos ambo illuc modo.
Daemones
Immo ad te accedent.
Labrax
Non hercle equidem censeo.
Daemones
Quid ages, si accedent propius?
Labrax
Ego recessero.
 
verum, senex, si te umquam in urbe offendero,
 
numquam hercle quisquam me lenonem dixerit, 790
 
si te non ludos pessimos dimisero.
Daemones
Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,
 
si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
Labrax
Quam magnum vero?
Daemones
Quantum lenoni sat est.
Labrax
Minacias ego flocci non faciam tuas, 795
 
equidem has te invito iam ambas rapiam.
Daemones
Tange dum.
Labrax
Tangam hercle vero.
Daemones
Tanges, at scin quo modo?
← Önceki Perde 3 · 13 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme