Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Mea popularis, obsecro, haec est? 740
Trachalio
Non tu Cyrenensis es? 740
Daemones
Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
Trachalio
Opsecro, defende cives tuas, senex.
Daemones
O filia
 
mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;
 
trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
Labrax
Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; 745
 
quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,
 
dum mihi recte servitutem serviant?
Trachalio
Itane, impudens?
 
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
 
sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
 
nam húic alterae quae patria sit profecto nescio, 750
 
nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.
Labrax
†Tuae istae sunt.
Trachalio
Contende ergo, uter sit tergo—verior:
 
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,
 
quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
 
postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: 755
← Önceki Perde 3 · 10 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme