Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. 350
Trachalio
An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?
Ampelisca
Certo.
Trachalio
Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.
 
sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
Ampelisca
Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
Trachalio
Quid navis? quae istaec fabulast? 355
Ampelisca
Non audivisti, amabo, 355
 
quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit
 
in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
 
ea nunc perierunt omnia.
Trachalio
Oh, Neptune lepide, salve,
 
nec te aleator nullus est sapientior; profecto
 
nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti. 360
 
sed nunc ubi est leno Labrax?
Ampelisca
Periit potando, opinor.
 
Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.
Trachalio
Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,
 
mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.
 
sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? 365
← Önceki Perde 2 · 5 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme