Thesauros Literature Comedy Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est?
Trachalio
Heia vero,
 
quasi non sit intus. 340
Ampelisca
Neque pol est neque huc quidem ullus venit. 340
Trachalio
Non venit?
Ampelisca
Vera praedicas.
Trachalio
Non est meum, Ampelisca.
 
sed quam mox coctum est prandium?
Ampelisca
Quod prandium, obsecro te?
Trachalio
Nempe rém divinam facitis hic.
Ampelisca
Quid somnias, amabo?
Trachalio
Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum
 
erúm meum erus vestér. 345
Ampelisca
Pol haud miranda facta dicis: 345
 
si deos decepit et homines, lenonum more fecit.
Trachalio
Non rem divinam facitis hic vos neque erus?
Ampelisca
Hariolare.
Trachalio
Quid tu agis hic igitur?
Ampelisca
Ex malis multis metuque summo
 
capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc
← Önceki Perde 2 · 4 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme