Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Vter remoratur?
Ballio
Quin sequere ergo intro.—
Simo
Sequor.—
[Textpart 3]
Peiorem ego hominem magisque vorsute malum
Psevdolvs
numquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia;
 
nimisque égo illum hominem metuo et formido male,
 
ne malus item erga me sit út erga illum fuit, 1020
 
ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,
 
si occasionem capsit qui sit mihi malus;
 
atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.
 
nunc in metu sum maximo, triplici modo:
 
primum omnium iam hunc comparem metuo meum,
 
ne deserat med atque ad hostis transeat;
 
metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro,
 
ne capta praeda capti praedones fuant.
 
quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat 1030
 
prius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere.
 
perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.
 
cor conligatis vasis expectat meum,
 
si non educat mulierem secum simul,
← Önceki Perde 4 · 9 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme