Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,
Simo
nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.
Psevdolvs
Salvos sum, iam philosophatur.
Simo
Hominem ego hic quaero malum,
 
legirupam, impurum, peiurum atque impium. 975
Ballio
Me quaeritat, 975
 
nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.
 
quid est ei homini nomen?
Simo
Leno Ballio.
Ballio
Scivin ego?
 
ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris.
Simo
Tune es Ballio?
Ballio
Ego enim vero is sum.
Simo
Vt vestitu’s es, es perfossor parietum.
Ballio
Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.
Simo
Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.
 
hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare.
Ballio
Quis is homost qui iussit?
Psevdolvs
Perii, nunc homo in medio lutost;
 
nomen nescit, haeret haec res. 985
← Önceki Perde 4 · 6 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme