Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet. 955
[Textpart 2]
Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,
Ballio
nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.
Psevdolvs
Heus tu, nunc occasio est et tempus.
Simo
Tecum sentio.
Psevdolvs
Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.
Simo
Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum 960
 
angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
 
quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.
Ballio
Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?
 
peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.
Simo
Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius. 965
Ballio
Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?
Simo
Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
Ballio
Eho, an non príus salutas?
Simo
Nulla est mihi salus dataria.
Ballio
Nam pol hinc tantumdem accipies.
Psevdolvs
Iam inde a principio probe.
Simo
Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.
Ballio
Egomet me.
← Önceki Perde 4 · 5 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme