Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 7]
Mane.
Ballio
iam redeo ad te.
Harpax
At maturate propera, nam propero: vides
 
iam diem multum esse.
Ballio
Video: hunc advocare etiam volo;
 
mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
 
quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit. 1160
Simo
Quidum?
Ballio
An nescis quae sit haec res?
Simo
Iuxta cum ignarissimis.
Ballio
Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
 
milite esset.
Simo
Haben argentum ab homine?
Ballio
Rogitas quod vides?
Simo
Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
 
commune istuc esse oportet. 1165
Ballio
Quid, malum? id totum tuom est. 1165
Harpax
Quam mox mi operam das?
Ballio
Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?
Simo
Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,
← Önceki Perde 4 · 18 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme