Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 7]
Argentum accipias.
Ballio
Iamdudum, si des, porrexi manum.
Harpax
Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
 
hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides, 1150
 
quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
Ballio
Erus tuos—
Harpax
Ita dico.
Ballio
Miles—
Harpax
Ita loquor.
Ballio
Macedonius—
Harpax
Admodum, inquam.
Ballio
Te ad me misit Polymachaeroplagides?
Harpax
Vera memoras.
Ballio
Hoc argentum ut mihi dares?
Harpax
Si tu quidem es
 
leno Ballio. 1155
Ballio
Atque ut a me mulierem tu abduceres? 1155
Harpax
Ita.
Ballio
Phoenicium esse dixit?
Harpax
Recte meministi.
← Önceki Perde 4 · 17 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme