Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 7]
neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.
Harpax
léno argentum hóc volo
 
á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.
Ballio
Heús tu.
Simo
Quid vis?
Ballio
Híc homo meus est.
Simo
Quídum?
Ballio
Quia praeda haec meast:
 
scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet. 1125
Simo
Iamne íllum coméssurus és?
Ballio
Dum recéns est
 
datór, dum calét, devorári decét iam.
 
boní me virí pauperánt, improbi aúgent;
 
popló strenuí, mi improbí usuí sunt.
Simo
Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu’s es. 1130
Harpax
Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
 
sítne Ballió domi.
Ballio
Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit
 
lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,
 
édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,
← Önceki Perde 4 · 15 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme