Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 6]
Non edepol scio,
Ballio
nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.
[Textpart 7]
Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,
Harpax
nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.
 
nam quí liberós esse ilicó se arbitrantur, 1105
 
ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,
 
lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu
 
sérvitutís ferunt.
 
néc boni ingeni quícquam in is inest,
 
nisi ut improbis se artibus teneant. † 1110
 
cum hís mihi néc locus
 
nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.
 
ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.
 
núnc ego illum metuo,
 
quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo. 1115
 
nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,
 
cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
 
leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
 
vérum ubi is nón venit néc vocat,
 
venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur. 1120
← Önceki Perde 4 · 14 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme