Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 6]
Velim quidem hercle. 1070
Ballio
Róga me viginti minas, 1070
 
si ille hodie ílla sit potitus muliere
 
sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
 
roga opsecro hercle, gestio promittere.
 
omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
 
atque etiam habeto mulierem dono tibi. 1075
Simo
Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
 
ut concepisti verba: viginti minas
 
dabin?
Ballio
Dabuntur.
Simo
Hoc quidem actumst hau male.
 
sed convenistin hominem?
Ballio
Immo ambo simul.
Simo
Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi? 1080
Ballio
Nugas theatri, verba quae in comoediis
 
solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
 
malum et scelestum et peiurum aibat esse me.
Simo
Pol hau mentitust.
Ballio
Ergo haud iratus fui:
← Önceki Perde 4 · 12 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme