Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum, 905
Psevdolvs
tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum,
 
quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum.
 
sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus?
 
dedit vérba mihi hercle, ut opínor:
 
malus cúm malo stulte cávi.
 
tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam. 910
 
sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese.
 
ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.
Simia
Fuit meum ófficium ut facerém, fateor.
Psevdolvs
Vbi réstiteras?
Simo
Vbi míhi libitum est.
Psevdolvs
Istúc ego sátis scio.
Simo
Quor érgo quod scis mé rogas?
Psevdolvs
At hóc volo monére te. 915
Simo
Monéndus ne me moneas. 915
Psevdolvs
Nimis tándem ego aps te contémnor.
Simo
Quippe égo te ni contémnam,
 
stratióticus homo qui clúear?
Psevdolvs
Iam hoc vólo quod occeptúmst agi.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme