Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
Quin tu is accubitum, et convivas cedo,
Pver
corrumpitur iam cena.—
Ballio
Em, subolem sis vide:
 
iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.
 
profecto quid nunc primum caveam nescio,
 
ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est. 895
 
nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,
 
pater Calidori, ópere edixit maxumo,
 
ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,
 
ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,
 
ut me, si posset, muliere intervorteret; 900
 
eum prómisisse firmiter dixit sibi,
 
sese abducturum a me dolis Phoenicium.
 
nunc ibo intro atque edicam familiaribus,
 
profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.—
← Önceki Perde 3 · 8 / 8 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme