Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
teneris labellis molles morsiunculae,
Psevdolvs
nostrorum órgiorum—iunculae
 
papillarum horridularum oppressiunculae,
 
harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi
 
distractio discidium vastities venit, 70
 
nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
 
haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia;
 
nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”
Calidorvs
Est misere scriptum, Pseudole.
Psevdolvs
O, miserrime.
Calidorvs
Quin fles? 75
Psevdolvs
Pumiceos oculos habeo: non queo 75
 
lacrumam exorare ut expuant unam modo.
Calidorvs
Quid ita?
Psevdolvs
Genus nostrum semper siccoculum fuit.
Calidorvs
Nilne adiuvare me audes?
Psevdolvs
Quid faciam tibi?
Calidorvs
Eheú.
Psevdolvs
Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.
Calidorvs
Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom. 80
← Önceki Perde 1 · 5 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme