Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 5]
hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;
Simo
hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
 
cupio excruciari.
Callipho
Iam istaec insipientiast,
 
iram in promptu gerere. quanto satius est
 
adire blandis verbis atque exquaerere, 450
 
sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
 
bonus animus in mala re dimidiumst mali.
Simo
Tibi auscultabo.
Psevdolvs
Itur ad te, Pseudole.
 
orationem tibi para advorsum senem.
 
erum saluto primum, ut aequomst; postea, 455
 
si quid superfit, vicinos impertio.
Simo
Salve. quid agitur?
Psevdolvs
Statur hic ad hunc modum.
Simo
Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.
Callipho
Bene confidenterque adstitisse intellego.
Psevdolvs
Decet innocentem qui sit atque innoxium 460
 
servom superbum esse, apud erum potissimum.
Callipho
Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
← Önceki Perde 1 · 31 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme