Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Quidum?
Ballio
Sic, quia
 
sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.
Calidorvs
Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. 340
 
non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
Ballio
Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.
Calidorvs
Quo modo?
Ballio
Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.
Calidorvs
Meam tu amicam vendidisti?
Ballio
Valde, viginti minis.
Calidorvs
Viginti minis? 345
Ballio
Vtrum vis, vel quater quinis minis, 345
 
militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas.
Calidorvs
Quid ego ex te audio?
Ballio
Amicam tuam esse factam argenteam.
Calidorvs
Cur id ausu’s es facere?
Ballio
Libuit, mea fuit.
Calidorvs
Eho, Pseudole,
 
ei, gladium adfer.
Psevdolvs
Quid opus gladio?
← Önceki Perde 1 · 23 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme