Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
Ballio
apud novercam querere.
Psevdolvs
Eho an umquam tu huius nupsisti patri?
Ballio
Di melius faciant. 315
Psevdolvs
Face hoc quod te rogamus, Ballio, 315
 
mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo
 
aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi.
Ballio
Tibi ego credam?
Psevdolvs
Quor non?
Ballio
Quia pol quá opera credam tibi,
 
una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.
Calidorvs
Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia? 320
Ballio
Quid nunc vis?
Calidorvs
Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,
 
ne illam vendas neu me perdas hominem amantem.
Ballio
Animo bono es.
 
vel sex menses opperibor.
Calidorvs
Euge, homo lepidissume.
Ballio
Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?
Calidorvs
Quid iam? 325
← Önceki Perde 1 · 21 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme