Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.
Ballio
non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.
Psevdolvs
At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.
 
nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.
Ballio
Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret. 285
Calidorvs
Quid, si non habui?
Ballio
Si amabas, invenires mutuom,
 
ad danistam devenires, adderes faenusculum,
 
surruperes patri.
Psevdolvs
Surruperet hic patri, audacissume?
 
non periclumst ne quid recte monstres.
Ballio
Non lenoniumst.
Calidorvs
Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni? 290
 
atque adeo, si facere possim, pietas prohibet.
Ballio
Audio.
 
pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.
 
sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
 
omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges
 
mutuom argentum? 295
Calidorvs
Quin nomen quoque iam interiit mutuom. 295
← Önceki Perde 1 · 19 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme