Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Bállio, huc cúm lucro respícias?
Ballio
Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi 265
 
atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci
 
si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.
 
non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae.
Psevdolvs
Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.
Ballio
Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume. 270
Psevdolvs
Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,
 
vel, si dignu’s es alio pacto, neque ament nec faciant bene.
Ballio
Quid agitur, Calidore?
Calidorvs
Amatur atque egetur acriter.
Ballio
Misereat, si familiam alere possim misericordia.
Psevdolvs
Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices. 275
 
sed scin quid nos volumus?
Ballio
Pol ego propemodum: ut male sit mihi.
Psevdolvs
Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte.
Ballio
Audio.
 
atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
Psevdolvs
Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,
 
quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit. 280
← Önceki Perde 1 · 18 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme