Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,
Ballio
quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi:
 
fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis, 190
 
mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam,
 
ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet
 
lenóne ex Ballióne regem Iásonem.
Calidorvs
Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur?
Psevdolvs
Pól iste, atque etiam málificus. 195
 
séd tace atque hanc rém gere. 195
Ballio
Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémulos
 
lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi:
 
nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie
 
míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis
 
dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium; 200
 
íd tibi profecto taúrus fiet.
Calidorvs
Nímis sermone huius íra incendor.
Psevdolvs
Húncine hic hominém pati
 
cólere iuventutem átticam?
 
úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone?
 
quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant?
← Önceki Perde 1 · 12 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme