Thesauros Literature Comedy Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Si ex te tacente fieri possem certior,
Psevdolvs
ere, quae miseriae te tam misere macerent,
 
duorúm labori ego hominum parsissem lubens, 5
 
mei te rogandi et tis respondendi mihi;
 
nunc quoniam id fieri non potest, necessitas
 
me subigit ut te rogitem. responde mihi:
 
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies
 
gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, 10
 
neque tui participem consili quemquam facis?
 
eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
Calidorvs
Misere miser sum, Pseudole.
Psevdolvs
Id te Iuppiter
 
prohibessit.
Calidorvs
Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:
 
sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis. 15
Psevdolvs
Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
 
supremum habuisti comitem consiliis tuis.
Calidorvs
Idem animus nunc est.
Psevdolvs
Face me certum quid tibist;
 
iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono.
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 39 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme