Thesauros Literature Comedy Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
Agorastocles
An mortui sunt?
Hanno
Factum, quod aegre tuli. †
 
nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
 
pater tuos, is erat frater patruelis meus,
 
et is me heredem fecit, quom suom obiit diem, 1070
 
quo me privatum aégre patior mortuo.
 
sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius,
 
signum esse oportet in manu laeva tibi,
 
ludenti puero quod memordit simia.
 
ostende, inspiciam. 1075
Agorastocles
Em ostendo. 1075
Hanno
Aperi. audi atque ades: 1075
Agorastocles
Mi patrue, salve.
Hanno
Ét tu salve, Agorastocles.
 
iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
Milphio
Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo.
 
sed te moneri num nevis?
Hanno
Sane volo.
Milphio
Paterna oportet filio reddi bona. 1080
← Önceki Perde 5 · 8 / 32 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme