Thesauros Literature Comedy Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
Hanno
O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater 1050
 
patritus † ergo hospes Antidamas fuit.
 
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
Agorastocles
Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
 
nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,
 
unde súm oriundus. 1055
Hanno
Di dent tibi omnes quae velis. 1055
 
quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
 
gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
Agorastocles
Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
 
emit, et is me sibi adoptavit filium.
Hanno
Demarcho item ipse fuit adoptaticius. 1060
 
sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
 
ecquid meministi tuom parentum nomina,
 
patris atque matris?
Agorastocles
Memini.
Hanno
Memoradum mihi,
 
si novi forte aut si sunt cognati mihi.
Agorastocles
Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. 1065
← Önceki Perde 5 · 7 / 32 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme