Thesauros Literature Comedy Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.
Syncerastvs
Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast.
Milphio
Quo modo?
Syncerastvs
Eodem quo soror illius altera Anterastilis. 895
Milphio
Cedo qui id credam.
Syncerastvs
Quia illas emit in Anactorio parvolas
 
de praedone Siculo.
Milphio
Quanti?
Syncerastvs
Duodeviginti minis,
 
duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
 
et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:
 
ingenuas Carthagine aibat esse. 900
Milphio
Di vostram fidem, 900
 
nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles
 
ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi
 
qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
 
is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
Syncerastvs
Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat 905
 
suas popularis liberali causa.
Milphio
Tacitus tace modo.
← Önceki Perde 4 · 7 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme