Thesauros Literature Comedy Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Quém ament igitur? 860
Syncerastvs
Aliquem, dignus qui siet. 860
 
nam nostrorum nemo dignust.
Milphio
Lepide loquere.
Syncerastvs
Me decet.
Milphio
Quid agis?
Syncerastvs
Facio quod manufesti moechi haú ferme solent.
Milphio
Quid id est?
Syncerastvs
Refero vasa salva.
Milphio
Di te et tuom erum perduint.
Syncerastvs
Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,
 
meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. 865
Milphio
Quid id est? cedo. 865
Syncerastvs
Malus es?
Milphio
Malus sum.
Syncerastvs
Male mihi est.
Milphio
Memora, num esse aliter decet?
 
quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim,
 
neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?
Syncerastvs
Diespiter me sic amabit,
← Önceki Perde 4 · 4 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme